SEDULA RECENSIONE ACCURata.
Quoi dono lepidum novum libellum, Aridâ modo pumice expolitum? Corneli, tibi; namque tu solebas Meas esse aliquid putare nugas, Jam tum, cum ausus es, unus Italorum, Omne ævum tribus explicare chartis, Doctis, Jupiter! et laboriosis.
Quare habe tibi, quidquid hoc libelli est, Qualecumque; quod, o patrona Virgo, Plus uno maneat perenne sæclo,
Passer, deliciæ meæ puellæ,
Quicum ludere, quem in sinu tenere, Quoi primum digitum dare appetenti, Et acres solet incitare morsus;
Cum desiderio meo nitenti Carum nescio quid lubet jocari, (Ut solatiolum sui doloris,
Credo, ut tum gravis acquiescat ardor) Tecum ludere, sicut ipsa, possem, Et tristes animi levare curas;
Tam gratum mihi, quam ferunt puellæ Pernici aureolum fuisse malum, Quod zonam soluït diu ligatam.
Luctus in Morte Passeris.
Lugete, o Veneres, Cupidinesque, Et quantum est hominum venustiorum! Passer mortuus est meæ puellæ, Passer, deliciæ meæ puellæ,
Quem plus illa oculis suis amabat: Nam mellitus erat, suamque nôrat Ipsam tam bene, quam puella matrem: Nec sese a gremio illius movebat; Sed circumsiliens modo huc, modo illuc, Ad solam dominam usque pipilabat. Qui nunc it, per iter tenebricosum, Illuc, unde negant redire quemquam : At vobis male sit, malæ tenebræ Orci, quæ omnia bella devoratis! Tam bellum mihi passerem abstulistis. O factum male! O miselle passer! Tuâ nunc operâ meæ puellæ Flendo turgiduli rubent ocelli.
Phaselus ille, quem videtis, hospites, Ait fuisse navium celerrimus, Neque ullius natantis impetum trabis Nequîsse præterire, sive palmulis Opus foret volare, sive linteo. Et hoc negat minacis Adriatici Negare litus, insulasve Cycladas,
Rhodumve nobilem, horridamve Thraciam, Propontida, trucemve Ponticum sinum; Ubi iste, post phaselus, antea fuit Comata silva: nam Cytorio in jugo Loquente sæpe sibilum edidit coma. Amastri Pontica, et Cytore buxifer, Tibi hæc fuisse et esse cognitissima Ait phaselus: ultimâ ex origine Tuo stetisse dicit in cacumine, Tuo imbuisse palmulas in æquore, Et inde tot per impotentia freta Herum tulisse; læva, sive dextera Vocaret aura, sive utrumque Jupiter Simul secundus incidisset in pedem; Neque ulla vota litoralibus Diis Sibi esse facta, cum veniret a mare Novissimo hunc ad usque limpidum lacum. Sed hæc prius fuêre: nunc recondita Senet quiete, seque dedicat tibi, Gemelle Castor, et gemelle Castoris.
« SebelumnyaTeruskan » |