Catulli, Tibulli, et Propertii Opera: ex optimis editiionibus sedulo accurata

Kulit Depan
sumt. Rodwell et Martin, 1816 - 127 halaman

Dari dalam buku

Halaman terpilih

Edisi lain - Lihat semua

Istilah dan frasa biasa

Petikan popular

Halaman 6 - Vivamus mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis! Soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda.
Halaman 13 - Furi, qui me ex versiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum. nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est; qui tunc denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis, qui duros nequeunt movere lumbos. vos, quod milia multa basiorum legistis, male me marem putatis? pedicabo ego vos et irrumabo.
Halaman 22 - Sirmio, insularumque Ocelle, quascumque in liquentibus stagnis, Marique vasto, fert uterque Neptunus ! Quam te libenter, quamque laetus, inviso ! Vix mi ipse credens, Thyniam atque Bithynos Liquisse campos, et videre te in tuto.
Halaman 100 - Hoc, quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est, ante Phrygem Aenean collis et herba fuit; atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo, Euandri profugae concubuere boves.
Halaman 24 - Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? quam ferus et vere ferreus ille fuit! tum caedes hominum generi, tum proelia nata, tum brevior dirae mortis aperta via est. 5 an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra vertimus, in saevas quod dedit ille feras? divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
Halaman 45 - Vivite felices, memores et vivite nostri, Sive erimus seu nos fata fuisse velint. Interea nigras pecudes promittite Diti Et nivei lactis pocula mixta mero.
Halaman 46 - Ipse pater cum matre, quibus parere necesse est. Virginitas non tota tua est ; ex parte parentum est. Tertia pars patri, pars est data tertia matri, Tertia sola tua est ; noli pugnare duobus, Qui genero sua jura simul cum dote dederunt.
Halaman 72 - Musarum et Sileni patris imago Fictilis et calami, Pan Tegeaee, tui; 30 Et Veneris dominae volucres, mea turba, columbae Tingunt Gorgoneo punica rostra lacu...
Halaman 69 - Amores, scriptorumque meas turba secuta rotas. quid frustra missis in me certatis habenis ? non datur ad Musas currere lata via.
Halaman 92 - Quid genus aut virtus aut optima profuit illi Mater, et amplexum Caesaris esse focos? Aut modo tam pleno fluitantia vela theatro Et per maternas omnia gesta manus? Occidit, et misero steterat vigesimus annus: 15 Tot bona tam parvo clausit in orbe dies.

Maklumat bibliografi